monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.52 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 20
Immortales esse animas auctores saecularium litterarum multifarie probaverunt, dicentes: Si omne quod vivificat aliud, in semetipso vivit, et utique immortale est; anima autem, quoniam vivificat corpus, in semetipsa vivit: utique immortalis est. Dicunt etiam: Omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonica, neque constat ex pluribus, sed simplex natura est: anima igitur immortalis est.