monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 17
Haec non exit ad causas, sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat: modo quod oculis vidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim, sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit , cum se diversitate confundit: quia Divinitatis est proprium multa disponere, et omnia simul modulis competentibus explicare.