monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 11
Tota ergo est in partibus suis, nec alibi maior, alibi minor est: sed alicubi intensius, alicubi remissius, ubique tamen vitali intensione porrigitur. Colligit se in unum atque copulat; membra sua non sinit defluere vel contabescere, quae vitali vigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conservans.