monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 10
Sed quoniam et hoc quoque ad vitae genus de quo loquimur noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille vigor ignitus infuderit, materiamque carnalem spiritus vitalis afflaverit, si quod fortasse vulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si virtus eius tantum esset, calorque corpus vegetaret , incisum digitum non poterat condolere; sicut nec sol probatur quidquam sentire, si eius radios secare tentaveris.