monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 8
Illa autem, quomodo diximus, sui corporis vivificatrix est: quia mox ut data fuerit, ineffabili conditione diligit carnem suam , propter quod libera esse non potest, quia doloribus eius vehementer afficitur; formidat interitum , quae non potest mori; et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suavissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delinitur; et licet his rebus nullatenus ipsa vescatur, subductis tamen talibus, gravissimo moerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accommoda, sed adiunctis artubus profutura.