monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 6
Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam, et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus pervenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur, omnia mundi istius visualia contemnere: quoniam ipsa incorporea est, ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.