monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 4
Superest ut eam verissime a Divinitate conditam esse fateamur, quae sola creare potest mortalia et immortalia. Evidenter enim legitur in Salomone: Et revertatur pulvis in terram sicut erat, et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum . Et alibi: Omnem flatum ego feci .