monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 2, 3
A Deo fieri, vel factas hominum animas prudentium nullus ignorat. Quando omne quod existit aut Creator est, aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia: quoniam ut ipsa subsistat, indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam , quam tantum ut haberet, accepit.