monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 1, 7
Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia, quae nullatenus sanguinis effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quia eam a similitudine nominum necessaria separatione discrevimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima deliberatione formemus; ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis sui facillime videantur agnosci.