monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 1, 4
Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie spiritus Deus: nullius indigens, ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod vult, et dispensans omnia prout vult; complens universa, totus in toto, immobilis loco, et volubilitate aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens.