monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 1, 3
Mens autem dicitur ἀπὸ τῆς μήνης, id est a luna ; quae licet varia vicissitudine commutetur, quadam se tamen in id quod fuit, perfecta novitate restituit. Modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura; modo iterum in vigorem naturalem laetitia commeante reparatur.