monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 1, 2
Alii vero appellatam animam dicunt, eo quod animet substantiam corporis sui atque vivificet. Animus vero dicitur ἀπὸ τοῦ ἀνέμου, id est a vento, eo quod velocissime cogitatio eius ad similitudinem venti motu celeri pervagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus.