monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, p, 6
Non enim aliquid contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus. Discamus ergo primum, quare anima dicatur; deinde, qualis sit eius definitio. Tertio, quae sit eius qualitas substantialis. Quarto, si formam aliquam habere credenda est. Quinto, quas virtutes habeat morales, quas Graeci ἀρετάς vocant, ad decus eius et gloriam contributas.