monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, p, 4
Sunt enim ex eis alia manentia, motuque carentia, alia vero quae mobili semper rotatione vertuntur, nec ullis temporibus conquiescunt. Haec ut mundani doctores exquirere tentaverunt, harmonicis delectationibus inaestimabili modulatione volvuntur. Quorum tinnitus atque concentus adunatus efficit dulcisonum melos.