monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, p, 3
Proinde nota esse debet, quae sibi praesto est: quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? Cupimus enim nosse planetarum coelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum.