monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, p, 1
Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim voluminibus iactatum, quietis portus exciperet, ubi etsi non laudatus, certe liberatus adveneram, amicorum me suave collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris, quam in saecularibus abstrusa compereram, de animae substantia, vel de eius virtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium rerum secreta reserare: addens nimis ineptum esse, si eam, per quam plura cognoscimus, quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus.