monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, 1, 33
XIV, 12. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo, et caetera. Illos arguit qui abstinentia sua gloriando fratribus scandalum faciunt; dicens apud Dominum nullatenus esse aliquid inquinatum, sicut ipse testatur: non enim quod in os intrat, coinquinat hominem, nisi forte illis culpa ista proveniat, qui cibos quos Deus ad vescendum creavit, inquinatos esse pronuntiant; quod et alibi dicit Apostolus, omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum ; non enim in cibo nostro regnum Dei, sed in pace et concordia noscitur constitutum. Nam quamvis abstinere sit bonum, tamen si charitatem fratris destruat, constat esse peccatum: praebens dominicae passionis exemplum, sicut psalmus LXVIII dicit, improperia eum sustinuisse, ut dilectionem fratrum pius miserator impleret.