monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.79 v > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, 1, 31
XIV, 1. Infirmum autem in fide assumite, et caetera. Infirmum dicit ad sacras Scripturas leniter assumendum, nec cum eodem districta impugnatione litigandum; facta comparatione docens, alios solis oleribus reficiendos, alios ciborum soliditate satiandos; et ideo unusquis non debet alterum spernere, sed de omnibus discernat solus ille qui vere iudicat: potens est enim Dominus illum magis in abstinentiae soliditate firmare, qui nobis videtur carnis fragilitate succumbere; nam cum de ieiuniis ageret, dicit, alius iudicat diem inter diem (vs. 5), ut quidam fidelium quarto et sexto die eligunt abstinendum; alius autem omnem diem, quia multi inveniuntur, qui omni die inediae se oblatione purificant; sed utrique gratias Domino suo referre non desinunt.