monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, 1, 29
XIII, 1. Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote , et reliqua. Omnibus potestatibus iustitiam praecipientibus dicit esse debere subiectos, quoniam potestas a Deo datur, et Deo videtur velle resistere qui ordinationi iudiciariae nititur obviare, dicens ab eo propter conscientiam rationabiliter formidari, qui in aliquo facinore probatur involvi: ideo enim et tributa solvimus, quia nos principibus subiectos esse sentimus; ministri enim Dei sunt, cum crimina commissa distringunt.