monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.174 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Complexiones in Epistulis, 1, 9
V, 1. Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Iesum Christum. Iustificatos per fidem pacem monet habere cum Patre; quando per Iesum Christum Filium eius aeternae salutis munera perceperunt, qui magis in tribulationibus et angustiis spei suae sumunt semper augmentum. Cum pro impiis Iesum Christum dicat esse mortuum, multo magis ab ira salvos facere promittit, quos suo sanguine iustificare dignatus est: peccante siquidem Adam, mortem humano generi constat inflictam; etiam eis qui mandata Domini, sicut fecit Adam, minime praevaricasse noscuntur; sed sicut per Adam mors pertransivit in posteros, multo amplius in adventum Domini Iesu Christi gratia et donum aeternae vitae abundabit in plurimos.