monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 17 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 24, 25, 2
Etenim sublimioris praestantiorisque virtutis est, passionibus aerumnisque vallatum, manere semper immobilem, et, adversum se saevientibus cunctis, certum de praesidio Dei atque intrepidum perdurare; humanisque incursibus velut armis invictae virtutis accinctum gloriosissime de impatientia triumphare, et acquirere quodammodo de infirmitate virtutum, quia virtus in infirmitate perficitur . Ecce enim dedi te, inquit Dominus, in columnam ferream, et in murum aereum super omnem terram, regibus Iuda, et principibus, et omni populo terrae, et belligerabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus . Ergo secundum veram Domini traditionem, via regia suavis ac levis est, licet dura et aspera sentiatur.