monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 24, 22, 1
Germanus: Quoniam nobis illusionum cunctarum remedia contulisti, et diabolicae quibus quatiebamur insidiae per doctrinam tuam, Domino donante, detectae sunt, hoc quoque nobis similiter precamur edisseri quod in Evangelio dicitur, Iugum meum suave, et onus meum leve est . Satis enim propheticae illi sententiae videtur adversum qua dicitur: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Quippe cum etiam Apostolus dicat, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur . Quidquid autem durum et persecutionibus est refertum, nec leve potest esse nec suave.