monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 24, 13, 4
Quas cum coepisset magno solidorum pretio comparare, expensis in perexiguo victu universis quos acquisierat solidis, ne unius quidem denarii intulit lucrum. Cumque ita singulis diebus acquisitionem suam vidisset insumi, ut non solum nihil redigeret, sed vix ipsam quotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semetipsum recogitans, Revertar, inquit, ad civitatem meam, illumque repetam tenuissimum quaestum, ex quo mihi expleta omni corporis cura, quod ad sustentationem senectutis accresceret, quotidiana exuberantia conferebat.