monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 24, 9, 1
Ut vero ad certum districtionis examen vestrarum virium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cuiusdam vobis senis, id est, abbatis Apollo factum breviter indicabo, ut si vos intimum vestri cordis examen huius proposito atque virtuti haud inferiores esse censuerit, absque iactura profectus vestri professionisque periculo, patriae inhabitationem ac parentum viciniam praesumatis: certi quod districtionem humilitatis huius, quam vobis in hac provincia non solum voluntas, sed etiam necessitas peregrinationis, extorquet, propinquitatis affectus aut locorum oblectatio non possit evincere.