monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 24, 5, 2
Cum vero, corpore ad cellam propriam remeante, rursus quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterva recurrerit, graviores excitat stimulos ipsa inveteratae licentiae consuetudo. Hi ergo qui necdum possunt vel nolunt voluntatum suarum instigationibus reluctari, cum, acedia pectus insolitum vehementius impugnante, intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem adversum se pestem hoc ut putant, remedio suscitabunt, sicut gelidissimae aquae haustu vim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique accindi ex hoc, ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam relevationem multo gravior consequetur afflictio.