monumenta.ch > Cassianus > sectio 2 > sectio 80 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 23, 21, 4
Qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt; quia vel tunc cum ea percipiunt, dignos se eius perceptione diiudicant. Multo enim iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacro sancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. Quapropter ut haec intelligere et fructuose tenere possimus, misericordiam Domini, ut nos ad perficienda haec adiuvet, attentius imploremus, quae nequaquam ita ut caeterae humanae artes, praecedente quodam ratione verborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur; quaeque rursum, nisi tam collationibus spiritualium virorum frequenter examinata fuerint et polita, quam documentis et quotidiana experientia sollicite ventilata, aut obsolescunt incuria, aut otiosa oblivione depereunt.