monumenta.ch > Defensor Locociagensis > sectio 19 > sectio 44 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 23, 9, 2
Qui dum arte mirifica aereos gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem vestigio semitam, non cauta atque sollicita moderatione servaverint, terra quae omnibus velut naturalis est basis, et solidissimum cunctis ac firmissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi in eam praecipiti carnis pondere dilabuntur. Ita etiam indefessa illa Dei bonitas, immutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo, nobis ipsis consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.