monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 23, 6, 2
Optarem enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae ; hoc est, vellem ego non solum temporalibus, verum etiam perpetuis addici poenis, dummodo omnes, si fieri posset, homines Christi consortio fruerentur. Certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse, quam meam.