monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10 > sectio 6 > sectio 4 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 23, 2, 4
Quid quod iugi Ecclesiarum omnium cura ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cuius perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas eum diximus habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possedit, venditis , comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem.