monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 23, 2, 2
Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem eius comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cuius qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. Quamobrem, quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros, et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam, negare non possumus.