monumenta.ch > Cassianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 21, 33, 7
Quicumque vero sub Evangelicae gratiae illuminatione versatur, ac malum non resistendo superans, sed sufferendo dexteram percutienti maxillam, etiam alteram praebere voluntarius non moratur, et volenti adversum se de tunica litigium commovere, remittit et pallium, quique diligit inimicos suos, et orat pro calumniantibus se, hic peccati repulit iugum, ac vincula dirupit . Non enim vivit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non immerito de ipsa beatus Apostolus, reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et Dominus per prophetam: Et dedi, inquit, eis praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae voluntatis evellit.