monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 21, 6, 1
Itaque sicut fortes ad sublimia atque praecelsa Evangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi: perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, veniam vero impartiens fragilitati. Lex enim consummantes praecepta sua, in utriusque meriti velut quodam meditullio collocavit, quantum a transgressorum damnatione secernens, tantum separans a gloria perfectorum.