monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21 > sectio 16 > 7 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 21, 5, 4
Quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris verba testantur, ut etiam maledictum non implentibus proponatur: Maledictus enim, inquit, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis huius, ut faciat ea . Hic autem pro excellentia et sublimitate mandatorum dicitur: Qui potest capere, capiat . Illic legiferi violenta compulsio, praeceptorum indicat parvitatem. Contestor enim, inquit, vobis hodie coelum et terram, quod si non custodieritis praecepta Domini Dei vestri, peribitis a facie terrae . Hic magnificentia sublimium mandatorum, ipsa non tam imperantis, quam adhortantis conditione signatur: Si vis perfectum esse, fac hoc aut illud . Ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus apponit. Hic consilio tantum volentibus et ad perfectionem festinantibus, Paulus occurrit.