monumenta.ch > Hieronymus > sectio 143 > sectio 36 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 21, 3, 1
Decimae siquidem praecepto Domini usibus Levitarum, oblationes vero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae ; sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagesima pars vel frugum vel animalium, templi vel sacerdotum ministerio praeberetur . Quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores vero etiam cumulantes, illi ex sexagesima, hi autem ex quadragesima fructuum suorum parte pendebant. Iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali maior imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria addat ad debita.