monumenta.ch > Hieronymus > csg7.25 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 20, 8, 6
Si enim pro infirmitate carnis afflictione ieiuniorum abolere te peccata non posse causaris, nec potes dicere: Genua mea infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum ; quia cinerem tamquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam : eleemosynarum ea redime largitate. Indigenti si non habes quod impartias (licet nullum ab hoc opere necessitas inopiae ac paupertatis excludat, quandoquidem et illius viduae duo tantum aera ingentibus divitum muneribus praeferuntur , et pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum Dominus repromittit), certe absque illis morum poteris emendatione purgari. Quod si perfectionem virtutum exstinctione vitiorum omnium non potes adipisci, sollicitudinem piam erga utilitatem alienae salutis impende.