monumenta.ch > Ambrosius > sectio 17 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 20, 8, 2
Non enim tantum simplici illo poenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de quo beatus apostolus Petrus : Poenitemini, inquit, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Et Ioannes Baptista, vel ipse Dominus : Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Sed etiam per charitatis affectum peccatorum moles obruitur: Charitas enim operit multitudinem peccatorum . Similiter etiam per eleemosynarum fructum vulneribus nostris medela praestatur; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum . Ita etiam per lacrymarum profusionem conquiritur ablutio peccatorum: Lavabo enim per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo; denique subiungit, ostendens eas non inaniter fuisse profusas: Discedite, inquiens, a me omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei . Nec non per criminum confessionem eorum abolitio conceditur: Dixi enim, ait, Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei . Et iterum: Narra tu iniquitates tuas primus, ut iustificeris . Per afflictionem quoque cordis et corporis, admissorum scelerum remissio similiter obtinetur.