monumenta.ch > Ambrosius > sectio > sectio 11 > sectio 1 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 20, 4, 1
Pinufius: Delector admodum quidem copiosis humilitatis vestrae fructibus, quos etiam cellulae illius quondam habitatione susceptus non incuriosa aestimatione perspexi, valdeque congaudeo, quia id quod a nobis omnium Christianorum infimis sola forsitan verborum libertate praecipitur, tanta admiratione suscepistis, ut ea (si non fallor) haud segnius quam a nobis dicta sunt impleatis. Cumque (sicut memini) labore operis vestri pene dictorum nostrorum exaequetur industria, ita meritum vestrae virtutis occultatis, tamquam si nulla ad vos eorum quae quotidie exercetis aura pervenerit.