monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 19, 12, 2
Ideoque nosse debemus quod si ad solitudinem vel ad abdita loca nondum curatis vitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non exstinguatur affectus. Latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium, quae exstirpata non fuerat, peccatorum, quam adhuc in nobis vivere his deprehendimus indiciis. Verbi gratia: Cum in solitudine constituti, adventum fratrum vel brevissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis vivacissimum impatientiae fomitem noverimus; cum vero cuiusquam fratris speramus adventum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante, vel tacita indignatio nimia eius culpaverit tarditatem, et mentem nostram immodicae exspectationis sollicitudo turbaverit, irae atque tristitiae manifeste in nobis vitia residere conscientiae nostrae probavit examen.