monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 19, 6, 7
Postremo etiam si mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, ero solius Evangelici praecepti compensatione contentus, quod certum est omnibus illis eremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem, et usque ad finem subiectus abbati, illum aliquatenus videar aemulari de quo dicitur, Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem : merearque illius verbum humiliter dicere, Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me Patris .