monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 30, 2
Nam si etiam fidem eius aliqua sacramentorum obtestatione devinxeris, citius illud prodendum esse non ambigas. Maior enim adversus ipsum vis diabolicae impugnationis insurget, ut et te moestificet vel denudet, et illum transgressorem quantocius sui faciat sacramenti.