monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 29, 3
De illis vero corporalibus exercitiis quae ad modicum dicuntur esse utilia , ita est, ut diximus, statuendum, ut si qua supervenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. In illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est; ab his vero ad momentum declinasse mortiferum est.