monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 28, 1
Germanus: Quantum ad hanc rationem pertinet quae evidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praevaricator inveniatur aut pertinax. Et ubi illud Psalmistae postponimus eloquium, Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae ? Quid est enim aliud iurare et statuere, quam definita immobiliter custodire?