monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 27, 1
Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ita vel qualibet alia passione, sacramento nos aliquo vinxerimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda iudicio, et comparanda est illa res quam statuimus, huic ad quam transire compellimur, atque ad eam sine cunctatione est transeundum, quae superveniente seniorum tractatu, iustior fuerit iudicata. Rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem, quam rei salubrioris ac piae subire iacturam.