monumenta.ch > Cassianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 26, 7
Non ergo est ambigendum, etiam Iudae nomen illo tempore quo electus a Christo apostolatus sortitus est gradum, in libro viventium fuisse conscriptum, ac pariter eum audisse cum caeteris: Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt coelis (Lucae X). Sed quia philargyriae peste corruptus, de ascriptione coelesti ad terrena deiectus est, competenter de eo ac de similibus eius dicitur per prophetam: Domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur, recedentes a te in terra scribantur; quia dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum . Et alibi: In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non ingredientur .