monumenta.ch > Cassianus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 12
Sin vero dixerit Deum severam illam sententiam suam poenitentiae eorum consideratione revocasse, secundum illud quod per Ezechielem ait, Si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur ; quibus docemur exemplis, non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed comminationem ex necessitate propositam, clementi miseratione mollire.