monumenta.ch > Cassianus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 11
Similiter etiam loquitur ad Ninivitas censura divina: Adhuc triduum et Ninive subvertetur (Ionae III). Moxque poenitentia eorum ieiuniisque mollitur tam minax et abrupta sententia, atque ad partem misericordiae prona pietate deflectitur. Quod si quis, velut praescium conversionis eorum, subversionem civitatis ad hoc eis Dominum asserat comminatum, ut eos ad salutarem poenitentiam provocaret, consequens est ut hi qui fratribus praesunt absque reprehensione mendacii his qui indigent emendari aliqua etiam districtiora quam facturi sunt, si opus fuerit, comminentur.