monumenta.ch > Cassianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 7
Statui enim hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos . Cum intraturos se domum Lot Sodomis angeli denegassent, dicentes ad eum, Non intrabimus, sed in platea manebimus , continuo eius precibus compelluntur statutum mutare sermonem, sicut Scriptura subiungit: Et coegit eos Lot, et diverterunt ad eum . Qui utique si diversuros se ad eum esse noverant, invitantis petitionem simulatoria excusatione renuerunt: sin autem veraciter excusabant, evidenter immutasse sententiam comprobantur.