monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 6
Cum hoc, inquit, voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non (Ibid.)? Denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis, quam adventu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni Corinthum.