monumenta.ch > Cassianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 5
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquanto tempore manere apud vos . Cuius rei etiam in secunda Epistola ita meminit: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam . Sed superveniente salubriore consilio, nequaquam se id quod promiserat exsecutum evidentissime confitetur.