monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 4
Nam ut veritatem quae mulieris mendacio tegebatur exsculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpavit auxilium, dicens: Afferte mihi gladium, et dividite infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri . Quae simulatio crudelitatis cum verae matris viscera permovisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo veritatis iudicio illam sententiam promulgavit, quam nemo a Deo inspiratam esse non credidit: Date, inquiens, huic infantem vivum, et non occidatur, haec est enim mater eius (Ibid.). Proinde nec debere nec posse nos universa complere, quae vel cum quiete animi vel cum commotione decernimus, etiam aliis Scripturarum testimoniis copiosius edocemur, quibus vel viros sanctos, vel angelos, vel ipsum omnipotentem Deum, ea quae definierant frequenter legimus immutasse. Nam beatus David cum iurisiurandi definitione decrevit, dicens: Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane mingentem ad parietem . Et continuo intercedente Abigail uxore eius, ac pro eodem supplicante, remittit minas, mollit sententiam, et mavult transgressor propositi iudicari, quam sacramenti sui fidem cum crudelitatis exsecutione servare, dicens: Vivit Dominus, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Ibid.). Cuius sicut illam praecipitis sacramenti facilitatem, quae de perturbatae mentis commotione descenderat, nequaquam imitandam esse censemus, ita remissionem atque emendationem statuti sectandam esse decernimus. Electionis Vas Corinthiis scribens, reditum suum absoluta definitione promittit, dicens: Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Macedoniam enim pertransibo, apud vos autem manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero.